- SYZETETAE
- SYZETETAEGraece Συζητηταὶ, Latine Disquisitores, Hebraic. Darschan, post Sapientes et Scribas, memorati Apostolo, 1. Corinth. 1. v. 20. dicebantur apud Iudaeos, qui Allegoriis dintenti, Biblici textus mysticum sensum eruebant; unde ipsi Darschan, et expositio illorum Midrasch, ac Schola Bethhammidarasch appellata. Profundissimi Scripturae interpretes habebantur: quae causa, quod verba Davidis Psal. 48. 7. Qui perigunt ab acie ad aciem, vulgo exponantur, A' templo ad Beth Hammidrasch, h. e. a schola inferiori ad superiorem. Sapientes contra, quorum meminit Paulus, Traditiones docebant, Scribae vero literam urgebant. Dicti autem Συζητηταὶ sunt Apostolo, quia dum illi solas Allegorias sectati fabulosis expositionibus saepe textum involverent, ζητήσεις inde et disquisitiones quamplurimas oriri necessum erat, unde iterum alibi de illis Apostolus verba faciens, Timotheum monet, ab hoc Scripturas interpretandi modo sibi cavat, 1. Timoth. 4. v. 7. etc. Vide Thomam Godwyn. de Ritihus Hebr. l. 1. c. 6. at aliquid supra, voce Physica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.